Cicero, Epistulae ad Familiares (XML Header) [genre: prose; letters] [word count] [lemma count] [Cic. Fam.].
<<Cic. Fam. 10.10.1 Cic. Fam. 10.11.1 (English) >>Cic. Fam. 10.11.3

Scr. in Allobrogibus ex. m. Apr. a. 711 (43). PLANCVS CICERONI 10.11.1 immortalis ago tibi gratias agamque, dum vivam nam relaturum me adfirmare non possum. tantis enim tuis officiis non videor mi respondere posse, nisi forte, ut tu gravissime disertissimeque scripsisti, ita sensurus es, ut me referre gratiam putes, cum memoria tenebo. si de fili tui dignitate esset actum, amabilius certe nihil facere potuisses. primae tuae sententiae infinitis cum muneribus, posteriores ad tempus arbitriumque amicorum meorum compositae, oratio adsidua et perpetua de me, iurgia cum obtrectatoribus propter me notissima mihi sunt. non mediocris adhibenda mihi est cura ut rei p. me civem dignum tuis laudibus praestem, in amicitia tua memorem atque gratum. quod reliquum est, tuum munus tuere et me, si quem esse voluisti eum exitu rebusque cognoscis, defende ac suscipe.

10.11.2 Cum Rhodanum copias omnis traiecissem fratremque cum tribus milibus equitum praemisissem, ipse iter ad Mutinam dirigerem, in itinere de proelio facto Brutoque et Mutina obsidione liberatis audivi. animadverti nullum alium receptum Antonium reliquiasque, quae cum eo essent, habere nisi in his partibus, duasque ei spes esse propositas, unam Lepidi ipsius, alteram exercitus. quod quaedam pars exercitus non minus furiosa est quam qui cum Antonio fuerunt, equitatum revocavi ; ipse in Allobrogibus constiti, ut proinde ad omnia paratus essem ac res me moneret. si nudus hoc se Antonius confert, facile mi videor per me sustinere posse remque publicam ex vestra sententia administrare, quamvis ab exercitu Lepidi recipiatur ; si vero copiarum aliquid secum adducet et si decima legio veterana, quae nostra opera revocata cum reliquis est, ad eundem furorem redierit, tamen ne quid detrimenti fiat dabitur opera a me, idque me praestaturum spero, dum istinc copiae traiciantur coniunctaeque nobiscum facilius perditos opprimant.



Cicero, Epistulae ad Familiares (XML Header) [genre: prose; letters] [word count] [lemma count] [Cic. Fam.].
<<Cic. Fam. 10.10.1 Cic. Fam. 10.11.1 (English) >>Cic. Fam. 10.11.3

Powered by PhiloLogic